Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. nec caelum patior, nec aquis adsuevimus istis,
  2. terraque nescio quo
  3. non placet ipsa modo. non domus apta satis, non hic cibus utilis aegro,
  4. nullus, Apollinea qui levet arte malum,
  5. non qui soletur, non qui labentia tarde
  6. tempora narrando fallat, amicus adest.
  7. lassus in extremis iaceo populisque locisque,
  8. et subit adfecto nunc mihi, quicquid abest.
  9. omnia cum subeant, vineis tamen omnia, coniunx,
  10. et plus in nostro pectore parte
  11. tenes. te loquor absentem, te vox mea nominat unam;
  12. nulla venit sine te nox mihi, nulla dies.
  13. quin etiam sic me dicunt aliena locutum,
  14. ut foret amenti nomen in ore tuum.
  15. si iam deficiam, suppressaque lingua palato
  16. vix instillato restituenda mero,
  17. nuntiet huc aliquis dominam venisse, resurgam,
  18. spesque tui nobis causa vigoris erit.
  19. ergo ego sum dubius vitae, tu forsitan istic
  20. iucundum nostri nescia tempus agis?