Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. ut via finita est
  2. et opus requievit eundi, et poenae tellus est mihi tacta meae,
  3. nil nisi flere libet, nec nostro parcior imber
  4. lumine, de verna quam nive manat aqua.
  5. Roma domusque subit desideriumque locorum,
  6. quicquid et amissa restat in urbe mei.
  7. ei mihi, quod [*](quo) totiens nostri pulsata sepulcri
  8. ianua, sed nullo tempore aperta fuit!
  9. cur ego tot gladios fugi totiensque minata
  10. obruit infelix nulla procella caput?
  11. di, quos experior nimium constanter iniquos,
  12. participes irae quos deus unus habet,
  13. exstimulate, precor, cessantia fata meique
  14. interitus clausas esse vetate fores!
  1. Haec mea si casu miraris epistula quare
  2. alterius digitis scripta sit,
  3. aeger eram. aeger in extremis ignoti partibus orbis,
  4. incertusque meae paene salutis eram.
  5. quem mihi nunc animum dira regione iacenti
  6. inter Sauromatas esse Getasque putes?