Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. non vetat hoc quisquam : fratrem Thebana peremptum
  2. supposuit tumulo rege vetante soror,
  3. atque ea cum foliis et amomi pulvere misce,
  4. inque suburbano condita pone solo;
  5. quosque legat versus oculo properante viator,
  6. grandibus in tituli marmore caede notis:
  7. HIC . EGO . QVI. IACEO. TENERORVM. LVSOR. AMORVM.
  8. INGENIO. PERUII. NASO . POETA. MEO
  9. AT. TIBI. QVI. TRANSIS . NE. SIT . GRAVE. QVISQVIS. AMASTI
  10. DICERE. NASONIS . MOLLITER. OSSA . CVBENT
  11. hoc Satis in titulo est. etenim maiora libelli
  12. et diuturna magis Sunt monimenta mihi,
  13. quos ego confido, quamvis nocuere, daturos
  14. nomen et auctori tempora longa suo.
  15. tu tamen extincto feralia munera semper
  16. deque tuis lacrimis umida serta dato.
  17. quamvis in cineres corpus mutaverit ignis,
  18. sentiet officium maesta favilla pium.
  19. scribere plura libet : sed vox mihi fessa loquendo
  20. dictandi vires siccaque lingua negat,