Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. non quo secedam locus est. custodia muri
  2. summovet infestos clausaque porta Getas.
  3. saepe aliquod quaero verbum nomenque locumque,
  4. nec quisquam est a quo certior esse queam.
  5. dicere saepe aliquid conanti—turpe fateri!—
  6. verba mihi desunt dedidicique loqui.
  7. Threicio Scythicoque fere [*](fero) circumsonor ore,
  8. et videor Geticis scribere posse modis,
  9. crede mihi, timeo ne sint inmixta Latinis
  10. inque meis scriptis Pontica verba legas,
  11. qualemcumque igitur venia dignare libellum,
  12. sortis et excusa condicione meae.
  1. Siqua meis fuerint, ut erunt, vitiosa libellis,
  2. excusata suo tempore, lector, habe.
  3. exul eram, requiesque mihi, non fama petita est,
  4. mens intenta suis ne foret usque malis.
  5. hoc est cur cantet vinctus quoque compede fossor,
  6. indocili numero cum grave mollit opus.
  7. cantat et innitens limosae pronus harenae,
  8. adverso tardam qui trahit amne ratem;