Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- illud opus potuit, si non prius ipse perissem,
- certius a summa nomen habere manu:
- nunc incorrectum populi pervenit in ora,
- in populi quicquam si tamen ore mei est.
- hoc quoque nescio quid nostris appone libellis,
- diverso missum quod tibi ab orbe venit.
- quod quicumque leget, si quis leget aestimet ante,
- compositum quo sit tempore quoque loco.
- aequus erit scriptis, quorum cognoverit esse
- exilium tempus barbariamque locum:
- inque tot adversis carmen mirabitur ullum
- ducere me tristi sustinuisse manu.
- ingenium fregere meum mala, cuius et ante
- fons infecundus parvaque vena fuit.
- sed quaecumque fuit, nullo exercente refugit,
- et longo periit arida facta situ.
- non hic librorum, per quos inviter alarque,
- copia . pro libris arcus et arma sonant,
- nullus in hac terra, recitem si carmina, cuius
- intellecturis auribus utar, adest;