Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- signa peregrinis ubi sunt alterna columnis,
- Belides et stricto barbarus ense pater,
- quaeque viri docto veteres cepere novique
- pectore, lecturis inspicienda patente
- quaerebam fratres, exceptis scilicet illis,
- quos suus optaret non genuisse pater.
- quaerentem frustra custos e sedibus illis
- praepositus sancto iussit abire loco.
- altera templa peto, vicino iuncta theatro:
- haec quoque erant pedibus non adeunda meis.
- nec me, quae doctis patuerunt prima libellis,
- atria Libertas tangere passa sua est.
- in genus auctoris miseri fortuna redundat,
- et patimur nati, quam tulit ipse, fugam.
- forsitan et nobis olim minus asper et illi
- evictus longo tempore Caesar erit.
- di, precor, atque adeo—neque enim mihi turba roganda est
- Caesar, ades voto, maxime dive, meo!
- interea, quoniam statio mihi publica clausa est,
- privato liceat delituisse loco.