Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- num quia perpetuos meruit domus ista triumphos,
- an quia Leucadio semper amata deo est?
- ipsane quod festa est, an quod facit omnia festa?
- quam tribuit terris, pacis an ista nota est?
- utque viret semper laurus nec fronde caduca
- carpitur, aeternum sic habet illa decus?
- causa superpositae scripto est testata coronae:
- servatos cives indicat huius ope.
- adice servatis unum, pater optime, civem,
- qui procul extremo pulsus in orbe latet,
- in quo poenarum, quas se meruisse fatetur,
- non facinus causam, sed suus error habet.
- me miserum! vereorque locum vereorque potentem,
- et quatitur trepido littera nostra metu.
- aspicis exsangui chartam pallere colore?
- aspicis alternos intremuisse pedes?
- quandocumque, precor, nostro placere parenti
- isdem et [*](et om. codd. add. Itali) sub dominis aspiciare domus!
- inde tenore pari gradibus sublimia celsis
- ducor ad intonsi candida templa dei,