Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. adsimilemque sui longa adsuetudine fecit,
  2. grandia si parvis adsimulare licet,
  3. ei mihi, non magnas quod habent mea carmina vires,
  4. nostraque sunt meritis ora minora tuis!—
  5. siquid et in nobis vivi fuit ante vigoris,
  6. extinctum longis occidit omne malis!—
  7. prima locum sanctas heroidas inter haberes,
  8. prima bonis animi conspicerere tui.
  9. quantumcumque tamen praeconia nostra valebunt,
  10. carminibus vives tempus in omne meis.