Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. ergo quam misero, tam vero teste probans,
  2. hic aliquod pondus si modo testis habet.
  3. nec probitate tua prior est aut Hectoris uxor,
  4. aut comes extincto Laodamia viro.
  5. tu si Maeonium vatem sortita fuisses,
  6. Penelopes esset fama secunda tuae:
  7. sive tibi hoc debes, nullo [*](nulli) pia facta magistro,
  8. cumque nova mores sunt tibi luce dati,
  9. femina seu princeps omnes tibi culta per annos
  10. te docet exemplum coniugis esse bonae,