Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. namque ea dissimilis subito est effecta priori,
  2. flendaque nunc, aliquo tempore laeta fuit.
  3. plura quidem mandare tibi, si quaeris, habebam,
  4. sed vereor tardae causa fuisse morae [*](viae);
  5. et si quae subeunt, tecum, liber, omnia ferres,
  6. sarcina laturo magna futurus eras.
  7. longa via est, propera! nobis habitabitur orbis
  8. ultimus, a terra terra remota mea.’
  1. Di maris et caeli—quid enim nisi vota supersunt?—
  2. solvere quassatae parcite membra ratis,
  3. neve, precor, magni subscribite Caesaris irae!
  4. saepe premente deo fert deus alter opem.
  5. Mulciber in Troiam, pro Troia stabat Apollo;
  6. aequa Venus Teucris, Pallas iniqua fuit.
  7. oderat Aenean propior Saturnia Turno;
  8. ille tamen Veneris numine tutus erat.
  9. saepe ferox cautum petiit Neptunus Ulixen;
  10. eripuit patruo saepe Minerva suo.
  11. et nobis aliquod, quamvis distamus ab illis,
  12. quis vetat irato numen adesse deo?