Fasti
Ovid
Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.
- sic ego. sic Clio: ‘clari monumenta Philippi
- aspicis, unde trahit Marcia casta genus,
- Marcia, sacrifico deductum nomen ab Anco,
- in qua par facies nobilitate sua est.
- par animo quoque forma suo respondet; in illa
- et genus et facies ingeniumque simul.
- nec quod laudamus formam, tu turpe putaris:
- laudamus magnas hac quoque parte deas.
- nupta fuit quondam matertera Caesaris illi.
- o decus, o sacra femina digna domo!’
- sic cecinit Clio, doctae assensere sorores;
- annuit Alcides increpuitque lyram.