Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. vel quia sum vates, vel quia sacra cano.
  2. est nemus arboribus densum, secretus ab omni
  3. voce locus, si non obstreperetur aquis,
  4. hic ego quaerebam, coepti quae mensis origo
  5. esset, et in cura nominis huius eram.
  6. ecce deas vidi, non quas praeceptor arandi
  7. viderat, Ascraeas cum sequeretur oves,
  8. nec quas Priamides in aquosae vallibus Idae
  9. contulit: ex illis sed tamen una fuit.
  10. ex illis fuit una, sui germana mariti;
  11. haec erat (agnovi) quae stat in arce Iovis,
  12. horrueram tacitoque animum pallore fatebar;
  13. tum dea, quos fecit, sustulit ipsa metus,
  14. namque ait ‘o vates, Romani conditor anni,
  15. ause per exiguos magna referre modos,
  16. ius tibi fecisti numen caeleste videndi,
  17. cum placuit numeris condere festa tuis.
  18. ne tamen ignores volgique errore traharis,
  19. Iunius a nostro nomine nomen habet,
  20. est aliquid nupsisse Iovi, Iovis esse sororem: