Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. quae tamen in fastis hoc quoque tempus habent. [*](22. FN)
  2. Nocte sequente diem canis Erigoneius exit:
  3. est alio signi reddita causa loco. [*](23. G TVB — NP)
  4. Proxima Volcani lux est, Tubilustria dicunt:
  5. lustrantur purae, quas facit ille, tubae. [*](24. HQ — R — C — F)
  6. Quattuor inde notis locus est, quibus ordine lectis
  7. vel mos sacrorum vel fuga regis inest.
  8. [*](25. AC 26. BC 27, CC 28. DC 29. EC 30. FC 31. GC)
  9. Nec te praetereo, populi Fortuna potentis
  10. Publica, cui templum luce sequente datum est.
  11. hanc ubi dives aquis acceperit Amphitrite,
  12. grata Iovi fulvae rostra videbis avis.
  13. Auferet ex oculis veniens aurora Booten,
  14. continuaque die sidus Hyantis erit.
  1. Hic quoque mensis habet dubias in nomine causas,
  2. quae placeant, positis omnibus ipse leges.
  3. facta canam; sed erunt qui me finxisse loquantur
  4. nullaque mortali numina visa putent.
  5. est deus in nobis; agitante calescimus illo:
  6. impetus hic sacrae semina mentis habet,
  7. fas mihi praecipue voltus vidisse deorum,