Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. quae nunc aere vides, stipula tum tecta videres,
  2. et paries lento vimine textus erat.
  3. hic locus exiguus, qui sustinet atria Vestae,
  4. tunc erat intonsi regia magna Numae.
  5. forma tamen templi, quae nunc manet, ante fuisse
  6. dicitur, et formae causa probanda subest.
  7. Vesta eadem est et terra: subest vigil ignis utrique:
  8. significant sedem terra focusque suam.
  9. terra pilae similis nullo fulcimine nixa,
  10. aere subiecto tam grave pendet onus.
  11. ipsa volubilitas libratum sustinet orbem,
  12. quique premat partes, angulus omnis abest,
  13. cumque sit in media rerum regione locata
  14. et tangat nullum plusve minusve latus,
  15. ni convexa foret, parti vicinior esset,
  16. nec medium terram mundus haberet onus.
  17. arte Syracosia suspensus in aere clauso
  18. stat globus, immensi parva figura poli,
  19. et quantum a summis, tantum secessit ab imis
  20. terra; quod ut fiat, forma rotunda facit,