Fasti
Ovid
Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.
- Mens quoque numen habet. Mentis delubra videmus
- vota metu belli, perfide Poene, tui.
- Poene rebellaras, et leto consulis omnes
- attoniti Mauras pertimuere manus.
- spem metus expulerat, cum Menti vota senatus
- suscipit, et melior protinus illa venit.
- aspicit instantes mediis sex lucibus Idus
- illa dies, qua sunt vota soluta deae. [*](9. H VEST FER — VESTAE)
- Vesta, fave! tibi nunc operata resolvimus ora,
- ad tua si nobis sacra venire licet.
- in prece totus eram: caelestia numina sensi,
- laetaque purpurea luce refulsit humus,
- non equidem vidi (valeant mendacia vatum)
- te, dea, nec fueras aspicienda viro;
- sed quae nescieram, quorumque errore tenebar,
- cognita sunt nullo praecipiente mihi.
- dena quater memorant habuisse Parilia Romam,
- cum flammae custos aede recepta dea est,
- regis opus placidi, quo non metuentius ullum
- numinis ingenium terra Sabina tulit.