Fasti
Ovid
Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.
- Hic quoque mensis habet dubias in nomine causas,
- quae placeant, positis omnibus ipse leges.
- facta canam; sed erunt qui me finxisse loquantur
- nullaque mortali numina visa putent.
- est deus in nobis; agitante calescimus illo:
- impetus hic sacrae semina mentis habet,
- fas mihi praecipue voltus vidisse deorum,
- vel quia sum vates, vel quia sacra cano.
- est nemus arboribus densum, secretus ab omni
- voce locus, si non obstreperetur aquis,
- hic ego quaerebam, coepti quae mensis origo
- esset, et in cura nominis huius eram.
- ecce deas vidi, non quas praeceptor arandi
- viderat, Ascraeas cum sequeretur oves,
- nec quas Priamides in aquosae vallibus Idae
- contulit: ex illis sed tamen una fuit.
- ex illis fuit una, sui germana mariti;
- haec erat (agnovi) quae stat in arce Iovis,
- horrueram tacitoque animum pallore fatebar;
- tum dea, quos fecit, sustulit ipsa metus,