Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. iamque tibi, Pollux, caelum sublime patebat,
  2. cum mea dixisti ‘percipe verba, pater:
  3. quod mihi das uni caelum, partire duobus:
  4. dimidium toto munere maius erit.’
  5. dixit et alterna fratrem statione redemit.
  6. utile sollicitae sidus utrumque rati.’ [*](21. E AGON. NP)
  7. Ad Ianum redeat, qui quaerit, Agonia quid sint:
  8. quae tamen in fastis hoc quoque tempus habent. [*](22. FN)
  9. Nocte sequente diem canis Erigoneius exit:
  10. est alio signi reddita causa loco. [*](23. G TVB — NP)
  11. Proxima Volcani lux est, Tubilustria dicunt:
  12. lustrantur purae, quas facit ille, tubae. [*](24. HQ — R — C — F)
  13. Quattuor inde notis locus est, quibus ordine lectis
  14. vel mos sacrorum vel fuga regis inest.
  15. [*](25. AC 26. BC 27, CC 28. DC 29. EC 30. FC 31. GC)
  16. Nec te praetereo, populi Fortuna potentis
  17. Publica, cui templum luce sequente datum est.
  18. hanc ubi dives aquis acceperit Amphitrite,
  19. grata Iovi fulvae rostra videbis avis.
  20. Auferet ex oculis veniens aurora Booten,
  21. continuaque die sidus Hyantis erit.