Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. dicite, quae fontes Aganippidos Hippocrenes
  2. grata Medusaei signa tenetis equi.
  3. dissensere deae, quarum Polyhymnia coepit
  4. prima; silent aliae dictaque mente notant.
  5. ‘post chaos ut primum data sunt tria corpora mundo,
  6. inque novas species omne recessit opus,
  7. pondere terra suo subsedit et aequora traxit,
  8. at caelum levitas in loca summa tulit;
  9. sol quoque cum stellis nulla gravitate retentus
  10. et vos lunares exiluistis equi.
  11. sed neque Terra diu Caelo, nec cetera Phoebo
  12. sidera cedebant; par erat omnis honos,
  13. saepe aliquis solio, quod tu, Saturne, tenebas,
  14. ausus de media plebe sedere deus,
  15. nec latus Oceano quisquam deus advena iunxit,1
  16. et Themis extremo saepe recepta loco est,
  17. donec Honor placidoque decens Reverentia voltu
  18. corpora legitimis inposuere toris.2
  19. hinc sata Maiestas, quae mundum temperat omnem.
  20. quaque die partu est edita, magna fuit.