Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. ver erat, errabam: Zephyrus conspexit, abibam.
  2. insequitur, fugio: fortior ille fuit,
  3. et dederat fratri Boreas ius omne rapinae
  4. ausus Erechthea praemia ferre domo.
  5. vim tamen emendat dando mihi nomina nuptae,
  6. inque meo non est ulla querella toro
  7. . vere fruor semper: semper nitidissimus annus,
  8. arbor habet frondes, pabula semper humus,
  9. est mihi fecundus dotalibus hortus in agris:
  10. aura fovet, liquidae fonte rigatur aquae,
  11. hunc meus implevit generoso flore maritus
  12. atque ait arbitrium tu, dea, floris habe.
  13. saepe ego digestos volui numerare colores
  14. nec potui: numero copia maior erat.
  15. roscida cum primum foliis excussa pruina est,
  16. et variae radiis intepuere comae,
  17. conveniunt pictis incinctae vestibus Horae
  18. inque leves calathos munera nostra legunt.
  19. protinus accedunt Charites nectuntque coronas
  20. sertaque caelestes implicitura comas.