Fasti
Ovid
Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.
- victus uterque parens tamen est pietate sororum:
- illa dedit caelum, nomina fecit Hyas.
- ‘Mater, ades, florum, ludis celebranda iocosis!
- distuleram partes mense priore tuas.
- incipis Aprili, transis in tempora Mai:
- alter te fugiens, cum venit, alter habet,
- cum tua sint cedantque tibi confinia mensum,
- convenit in laudes ille vel ille tuas.
- Circus in hunc exit clamataque palma theatris:
- hoc quoque cum Circi munere carmen eat.
- ipsa doce, quae sis. hominum sententia fallax:
- optima tu proprii nominis auctor eris.’
- sic ego. sic nostris respondit diva rogatis (
- dum loquitur, vernas emat ab ore rosas):
- ‘Chloris eram, quae Flora vocor: corrupta Latino
- nominis est nostri littera Graeca sono.
- Chloris eram, nymphe campi felicis, ubi audis
- rem fortunatis ante fuisse viris,
- quae fuerit mihi forma, grave est narrare modestae
- sed generum matri repperit illa deum.