Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. Vestibus hunc velant, quas non nisi tempore festo
  2. sternere consuerant: sed et haec vilisque vetusque
  3. vestis erat, lecto non indignanda saligno.
  4. Accubuere dei. Mensam succincta tremensque
  5. ponit anus, mensae sed erat pes tertius impar.
  6. Testa parem fecit. Quae postquam subdita clivum
  7. sustulit, aequatam mentae tersere virentes.
  8. Ponitur hic bicolor sincerae baca Minervae
  9. conditaque in liquida corna autumnalia faece
  10. intibaque et radix et lactis massa coacti
  11. ovaque non acri leviter versata favilla,
  12. omnia fictilibus. Post haec caelatus eodem
  13. sistitur argento crater fabricataque fago
  14. pocula, qua cava sunt, flaventibus inlita ceris.
  15. Parva mora est, epulasque foci misere calentes,
  16. nec longae rursus referuntur vina senectae
  17. dantque locum mensis paulum seducta secundis.
  18. Hic nux, hic mixta est rugosis carica palmis
  19. prunaque et in patulis redolentia mala canistris
  20. et de purpureis conlectae vitibus uvae.