Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. Clitorio quicumque sitim de fonte levavit,
  2. vina fugit gaudetque meris abstemius undis,
  3. seu vis est in aqua calido contraria vino,
  4. sive, quod indigenae memorant, Amythaone natus,
  5. Proetidas attonitas postquam per carmen et herbas
  6. eripuit furiis, purgamina mentis in illas
  7. misit aquas odiumque meri permansit in undis.
  8. Huic fluit effectu dispar Lyncestius amnis;
  9. quem quicumque parum moderato gutture traxit,
  10. haud aliter titubat, quam si mera vina bibisset.
  11. Est locus Arcadiae (Pheneum dixere priores),
  12. ambiguis suspectus aquis, quas nocte timeto:
  13. nocte nocent potae, sine noxa luce bibuntur.
  14. Sic alias aliasque lacus et flumina vires
  15. concipiunt, tempusque fuit, quo navit in undis,
  16. nunc sedet Ortygie. Timuit concursibus Argo
  17. undarum sparsas Symplegadas elisarum,
  18. quae nunc inmotae perstant ventisque resistunt.
  19. Nec, quae sulphureis ardet fornacibus, Aetne
  20. ignea semper erit, neque enim fuit ignea semper.