Metamorphoses
Ovid
Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.
- Vidi ego, quod fuerat quondam solidissima tellus,
- esse fretum, vidi factas ex aequore terras:
- et procul a pelago conchae iacuere marinae,
- et vetus inventa est in montibus ancora summis.
- Quodque fuit campus, vallem decursus aquarum
- fecit, et eluvie mons est deductus in aequor,
- eque paludosa siccis humus aret harenis,
- quaeque sitim tulerant, stagnata paludibus ument.
- Hic fontes natura novos emisit, at illic
- clausit, et antiquis tam multa tremoribus orbis
- flumina prosiliunt aut excaecata residunt.
- Sic ubi terreno Lycus est epotus hiatu,
- exsistit procul hinc alioque renascitur ore:
- Sic modo combibitur, tecto modo gurgite lapsus
- redditur Argolicis ingens Erasinus in arvis,
- et Mysum, capitisque sui ripaeque prioris
- paenituisse ferunt, alia nunc ire Caicum;
- nec non Sicanias volvens Amenanus harenas
- nunc fluit, interdum suppressis fontibus aret.
- Ante bibebatur, nunc, quas contingere nolis,