Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. et totidem gravitate carent nulloque premente
  2. alta petunt, aer atque aere purior ignis.
  3. Quae quamquam spatio distant, tamen omnia fiunt
  4. ex ipsis et in ipsa cadunt, resolutaque tellus
  5. in liquidas rarescit aquas, tenuatus in auras
  6. aeraque umor abit, dempto quoque pondere rursus
  7. in superos aer tenuissimus emicat ignes.
  8. Inde retro redeunt, idemque retexitur ordo;
  9. ignis enim densum spissatus in aera transit,
  10. hic in aquas, tellus glomerata cogitur unda.
  11. Nec species sua cuique manet, rerumque novatrix
  12. ex aliis alias reddit natura figuras:
  13. nec perit in toto quicquam, mihi credite, mundo,
  14. sed variat faciemque novat, nascique vocatur
  15. incipere esse aliud, quam quod fuit ante, morique
  16. desinere illud idem. Cum sint huc forsitan illa,
  17. haec translata illuc, summa tamen omnia constant.
  18. Nil equidem durare diu sub imagine eadem
  19. crediderim: sic ad ferrum venistis ab auro,
  20. saecula, sic totiens versa est fortuna locorum.