Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. Hectora laudamus—quis enim laudaverit hostem?
  2. Ille tuus genitor Messenia moenia quondam
  3. stravit et inmeritas urbes Elimque Pylumque
  4. diruit inque meos ferrum flammamque penatis
  5. inpulit, utque alios taceam, quos ille peremit,
  6. bis sex Nelidae fuimus, conspecta iuventus:
  7. bis sex Herculeis ceciderunt me minus uno
  8. viribus; atque alios vinci potuisse ferendum est:
  9. mira Periclymeni mors est, cui posse figuras
  10. sumere, quas vellet, rursusque reponere sumptas
  11. Neptunus dederat, Nelei sanguinis auctor.
  12. Hic ubi nequiquam est formas variatus in omnes,
  13. vertitur in faciem volucris, quae fulmina curvis
  14. ferre solet pedibus divum gratissima regi;
  15. Viribus usus avis pennis rostroque redunco
  16. hamatisque viri laniaverat unguibus ora:
  17. tendit in hunc nimium certos Tirynthius arcus
  18. atque inter nubes sublimia membra ferentem
  19. pendentemque ferit, lateri qua iungitur ala;
  20. nec grave vulnus erat sed rupti vulnere nervi