Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. perque dies placidos hiberno tempore septem
  2. incubat Alcyone pendentibus aequore nidis.
  3. Tunc iacet unda maris: ventos custodit et arcet
  4. Aeolus egressu praestatque nepotibus aequor.
  5. Hos aliquis senior iunctim freta lata volantes
  6. spectat et ad finem servatos laudat amores;
  7. proximus, aut idem, si fors tulit, “hic quoque,” dixit
  8. “quem mare carpentem substrictaque crura gerentem
  9. adspicis” (ostendens spatiosum in guttura mergum),
  10. “regia progenies: sunt si descendere ad ipsum
  11. ordine perpetuo quaeris, sunt huius origo
  12. Ilus et Assaracus raptusque Iovi Ganymedes
  13. Laomedonque senex Priamusque novissima Troiae
  14. tempora sortitus. Frater fuit Hectoris iste:
  15. qui nisi sensisset prima nova fata iuventa,
  16. forsitan inferius non Hectore nomen haberet,
  17. quamvis est illum proles enixa Dymantis,
  18. Aesacon umbrosa furtim peperisse sub Ida
  19. fertur Alexirhoe, Granico nata bicorni.
  20. Oderat hic urbes nitidaque remotus ab aula