Metamorphoses
Ovid
Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.
- cernit: erat coniunx. “Ille est!” exclamat et una
- ora, comas, vestem lacerat tendensque trementes
- ad Ceyca manus “sic, o carissime coniunx,
- sic ad me, miserande, redis?” ait. Adiacet undis
- facta manu moles, quae primas aequoris undas
- frangit et incursus quae praedelassat aquarum.
- Insilit huc, mirumque fuit potuisse: volabat
- percutiensque levem modo natis aera pennis
- stringebat summas ales miserabilis undas.
- Dumque volat, maesto similem plenumque querellae
- ora dedere sonum tenui crepitantia rostro.
- Ut vero tetigit mutum et sine sanguine corpus,
- dilectos artus amplexa recentibus alis
- frigida nequiquam duro dedit oscula rostro.
- Senserit hoc Ceyx, an vultum motibus undae
- tollere sit visus, populus dubitabat: at ille
- senserat, et tandem superis miserantibus, ambo
- alite mutantur. Fatis obnoxius isdem
- tunc quoque mansit amor, nec coniugiale solutum est
- foedus in alitibus: coeunt fiuntque parentes,