Metamorphoses
Ovid
Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.
- Sed modo tu volucris (volucrem tamen ille tenebat),
- nunc gravis arbor eras (haerebat in arbore Peleus),
- tertia forma fuit maculosae tigridis: illa
- territus Aeacides a corpore bracchia solvit.
- Isque deos pelagi vino super aequora fuso
- et pecoris fibris et fumo turis adorat,
- donec Carpathius medio de gurgite vates
- “Aeacide,” dixit, “thalamis potiere petitis!
- Tu modo, cum rigido sopita quiescit in antro,
- ignaram laqueis vincloque innecte tenaci.
- Nec te decipiat centum mentita figuras,
- sed preme, quidquid erit, dum, quod fuit ante, reformet!”
- Dixerat haec Proteus et condidit aequore vultum
- admisitque suos in verba novissima fluctus.
- Pronus erat Titan inclinatoque tenebat
- Hesperium temone fretum, cum pulchra relecto
- Nereis ingreditur consueta cubilia saxo.
- Vix bene virgineos Peleus invaserat artus,
- illa novat formas, donec sua membra teneri
- sentit et in partes diversas bracchia tendi.