Metamorphoses
Ovid
Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.
- acta patris vincet maiorque vocabitur illo.”
- Ergo, ne quicquam mundus Iove maius haberet,
- quamvis haud tepidos sub pectore senserat ignes,
- Iuppiter aequoreae Thetidis conubia fugit
- in suaque Aeaciden succedere vota nepotem
- iussit et amplexus in virginis ire marinae.
- Est sinus Haemoniae curvos falcatus in arcus:
- bracchia procurrunt, ubi, si foret altior unda,
- portus erat (summis inductum est aequor harenis);
- litus habet solidum, quod nec vestigia servet
- nec remoretur iter, nec opertum pendeat alga.
- Myrtea silva subest bicoloribus obsita bacis
- et specus in medio (natura factus an arte,
- ambiguum, magis arte tamen), quo saepe venire
- frenato delphine sedens, Theti, nuda solebas.
- Illic te Peleus, ut somno vincta iacebas,
- occupat: et quoniam precibus temptata repugnas,
- vim parat, innectens ambobus colla lacertis.
- Quod nisi venisses variatis saepe figuris
- ad solitas artes, auso foret ille potitus.