Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. dum scelus effugiam. Retinet malus ardor amantem,
  2. ut praesens spectem Cinyram tangamque loquarque
  3. osculaque admoveam, si nil conceditur ultra.
  4. Ultra autem spectare aliquid potes, impia virgo?
  5. Et quot confundas et iura et nomina, sentis!
  6. Tune eris et matris paelex et adultera patris?
  7. Tune soror nati genetrixque vocabere fratris?
  8. Nec metues atro crinitas angue sorores,
  9. quas facibus saevis oculos atque ora petentes
  10. noxia corda vident? At tu, dum corpore non es
  11. passa nefas, animo ne concipe, neve potentis
  12. concubitu vetito naturae pollue foedus.
  13. Velle puta: res ipsa vetat. Pius ille memorque est
  14. moris — et o vellem similis furor esset in illo!”
  15. Dixerat, at Cinyras, quem copia digna procorum,
  16. quid faciat, dubitare facit, scitatur ab ipsa
  17. nominibus dictis, cuius velit esse mariti.
  18. Illa silet primo, patriisque in vultibus haerens
  19. aestuat et tepido suffundit lumina rore.
  20. Virginei Cinyras haec credens esse timoris,