Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. Inventum medicina meum est, opiferque per orbem
  2. dicor, et herbarum subiecta potentia nobis:
  3. ei mihi, quod nullis amor est sanabilis herbis
  4. nec prosunt domino, quae prosunt omnibus, artes.”
  5. Plura locuturum timido Peneia cursu
  6. fugit cumque ipso verba inperfecta reliquit,
  7. tum quoque visa decens. Nudabant corpora venti,
  8. obviaque adversas vibrabant flamina vestes,
  9. et levis inpulsos retro dabat aura capillos,
  10. auctaque forma fuga est. Sed enim non sustinet ultra
  11. perdere blanditias iuvenis deus, utque monebat
  12. ipse Amor, admisso sequitur vestigia passu.
  13. Ut canis in vacuo leporem cum Gallicus arvo
  14. vidit, et hic praedam pedibus petit, ille salutem:
  15. alter inhaesuro similis iam iamque tenere
  16. sperat et extento stringit vestigia rostro,
  17. alter in ambiguo est, an sit conprensus, et ipsis
  18. morsibus eripitur tangentiaque ora relinquit:
  19. sic deus et virgo est hic spe celer, illa timore.
  20. Qui tamen insequitur pennis adiutus Amoris,