Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. bracchiaque et nudos media plus parte lacertos.
  2. Siqua latent, meliora putat. Fugit ocior aura
  3. illa levi neque ad haec revocantis verba resistit:
  4. “Nympha, precor, Penei, mane! Non insequor hostis:
  5. nympha, mane! sic agna lupum, sic cerva leonem,
  6. sic aquilam penna fugiunt trepidante columbae,
  7. hostes quaeque suos: amor est mihi causa sequendi.
  8. Me miserum! ne prona cadas indignave laedi
  9. crura notent sentes et sim tibi causa doloris.
  10. Aspera, qua properas, loca sunt. Moderatius, oro,
  11. curre fugamque inhibe; moderatius insequar ipse.
  12. Cui placeas, inquire tamen. Non incola montis,
  13. non ego sum pastor, non hic armenta gregesque
  14. horridus observo. Nescis, temeraria, nescis
  15. quem fugias, ideoque fugis. Mihi Delphica tellus
  16. et Claros et Tenedos Patareaque regia servit,
  17. Iuppiter est genitor; per me quod eritque fuitque
  18. estque patet; per me concordant carmina nervis.
  19. Certa quidem nostra est, nostra tamen una sagitta
  20. certior, in vacuo quae vulnera pectore fecit.