Remedia amoris
Ovid
Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.
- Parva necat morsu spatiosum vipera taurum:
- A cane non magno saepe tenetur aper.
- Tu tantum numero pugna, praeceptaque in unum
- Contrahe: de multis grandis acervus erit.
- Sed quoniam totidem mores totidemque figurae,
- Non sunt iudiciis omnia danda meis.
- Quo tua non possunt offendi pectora facto,
- Forsitan hoc alio iudice crimen erit.
- Ille quod obscenas in aperto corpore partes
- Viderat, in cursu qui fuit, haesit amor:
- Ille quod a Veneris rebus surgente puella
- Vidit in inmundo signa pudenda toro.
- Luditis, o siquos potuerunt ista movere:
- Adflarant tepidae pectora vestra faces.
- Adtrahat ille puer contentos fortius arcus:
- Saucia maiorem turba petetis opem.
- Quid, qui clam latuit reddente obscena puella,
- Et vidit, quae mos ipse videre vetat?
- Di melius, quam nos moneamus talia quemquam!
- Ut prosint, non sunt expedienda tamen.