Remedia amoris

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Gaudia ne dominae, pleno si corpore sumes,
  2. Te capiant, ineas quamlibet ante velim;
  3. Quamlibet invenias, in qua tua prima voluptas
  4. Desinat: a prima proxima segnis erit.
  5. Sustentata venus gratissima; frigore soles,
  6. Sole iuvant umbrae, grata fit unda siti.
  7. Et pudet, et dicam: venerem quoque iunge figura,
  8. Qua minime iungi quamque decere putas.
  9. Nec labor efficere est: rarae sibi vera fatentur,
  10. Et nihil est, quod se dedecuisse putent.
  11. Tunc etiam iubeo totas aperire fenestras,
  12. Turpiaque admisso membra notare die.
  13. At simul ad metas venit finita voluptas,
  14. Lassaque cum tota corpora mente iacent,
  15. Dum piget, et malis nullam tetigisse puellam,
  16. Tacturusque tibi non videare diu,
  17. Tunc animo signa, quaecumque in corpore menda est,
  18. Luminaque in vitiis illius usque tene.
  19. Forsitan haec aliquis (nam sunt quoque) parva vocabit,
  20. Sed, quae non prosunt singula, multa iuvant.