Remedia amoris
Ovid
Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.
- Proderit et subito, cum se non finxerit ulli,
- Ad dominam celeres mane tulisse gradus.
- Auferimur cultu; gemmis auroque teguntur
- Omnia; pars minima est ipsa puella sui.
- Saepe ubi sit, quod ames, inter tam multa requiras;
- Decipit hac oculos aegide dives Amor.
- Improvisus ades, deprendes tutus inermem:
- Infelix vitiis excidet illa suis.
- Non tamen huic nimium praecepto credere tutum est:
- Fallit enim multos forma sine arte decens.
- Tum quoque, compositis cum collinet ora venenis,
- Ad dominae vultus (nec pudor obstet) eas.
- Pyxidas invenies et rerum mille colores,
- Et fluere in tepidos oesypa lapsa sinus.
- Illa tuas redolent, Phineu, medicamina mensas:
- Non semel hinc stomacho nausea facta meo est.
- Nunc tibi, quae medio veneris praestemus in usu,
- Eloquar: ex omni est parte fugandus amor.
- Multa quidem ex illis pudor est mihi dicere; sed tu
- Ingenio verbis concipe plura meis.