Remedia amoris

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. 'Quam brevis est!' nec erat; 'quam multum poscit amantem!'
  2. Haec odio venit maxima causa meo.
  3. Et mala sunt vicina bonis; errore sub illo
  4. Pro vitio virtus crimina saepe tulit.
  5. Qua potes, in peius dotes deflecte puellae,
  6. Iudiciumque brevi limite falle tuum.
  7. Turgida, si plena est, si fusca est, nigra vocetur:
  8. In gracili macies crimen habere potest.
  9. Et poterit dici petulans, quae rustica non est:
  10. Et poterit dici rustica, siqua proba est.
  11. Quin etiam, quacumque caret tua femina dote,
  12. Hanc moveat, blandis usque precare sonis.
  13. Exige uti cantet, siqua est sine voce puella:
  14. Fac saltet, nescit siqua movere manum.
  15. Barbara sermone est? fac tecum multa loquatur;
  16. Non didicit chordas tangere? posce lyram.
  17. Durius incedit? fac inambulet; omne papillae
  18. Pectus habent? vitium fascia nulla tegat.
  19. Si male dentata est, narra, quod rideat, illi;
  20. Mollibus est oculis? quod fleat illa, refer.