Remedia amoris

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Si male dentata est, narra, quod rideat, illi;
  2. Mollibus est oculis? quod fleat illa, refer.
  3. Proderit et subito, cum se non finxerit ulli,
  4. Ad dominam celeres mane tulisse gradus.
  5. Auferimur cultu; gemmis auroque teguntur
  6. Omnia; pars minima est ipsa puella sui.
  7. Saepe ubi sit, quod ames, inter tam multa requiras;
  8. Decipit hac oculos aegide dives Amor.
  9. Improvisus ades, deprendes tutus inermem:
  10. Infelix vitiis excidet illa suis.
  11. Non tamen huic nimium praecepto credere tutum est:
  12. Fallit enim multos forma sine arte decens.
  13. Tum quoque, compositis cum collinet ora venenis,
  14. Ad dominae vultus (nec pudor obstet) eas.