Ars Amatoria
Ovid
Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.
- Quasque fuisse tibi canas a virgine iuras,
- Spargentur subito per caput omne comae.
- Anguibus exuitur tenui cum pelle vetustas,
- Nec faciunt cervos cornua iacta senes:
- Nostra sine auxilio fugiunt bona; carpite florem,
- Qui, nisi carptus erit, turpiter ipse cadet.
- Adde, quod et partus faciunt breviora iuventae
- Tempora: continua messe senescit ager.
- Latmius Endymion non est tibi, Luna, rubori,
- Nec Cephalus roseae praeda pudenda deae.
- Ut Veneri, quem luget adhuc, donetur Adonis:
- Unde habet Aenean Harmoniamque suos?
- Ite per exemplum, genus o mortale, dearum,
- Gaudia nec cupidis vestra negate viris.
- Ut iam decipiant, quid perditis? omnia constant;
- Mille licet sumant, deperit inde nihil.
- Conteritur ferrum, silices tenuantur ab usu:
- Sufficit et damni pars caret illa metu.
- Quis vetet adposito lumen de lumine sumi?
- Quisve cavo vastas in mare servet aquas?