Ars Amatoria

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Sensimus acceptis numen quoque: purior aether
  2. Fulsit, et e toto pectore cessit onus.
  3. Dum facit ingenium, petite hinc praecepta, puellae,
  4. Quas pudor et leges et sua iura sinunt.
  5. Venturae memores iam nunc estote senectae:
  6. Sic nullum vobis tempus abibit iners.
  7. Dum licet, et vernos etiamnum educitis annos,
  8. Ludite: eunt anni more fluentis aquae;
  9. Nec quae praeteriit, iterum revocabitur unda,
  10. Nec quae praeteriit, hora redire potest.
  11. Utendum est aetate: cito pede labitur aetas,
  12. Nec bona tam sequitur, quam bona prima fuit.
  13. Hos ego, qui canent, frutices violaria vidi:
  14. Hac mihi de spina grata corona data est.
  15. Tempus erit, quo tu, quae nunc excludis amantes,
  16. Frigida deserta nocte iacebis anus,
  17. Nec tua frangetur nocturna ianua rixa,
  18. Sparsa nec invenies limina mane rosa.
  19. Quam cito (me miserum!) laxantur corpora rugis,
  20. Et perit in nitido qui fuit ore color.