Ars Amatoria

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Iuppiter ex alto periuria ridet amantum,
  2. Et iubet Aeolios inrita ferre notos.
  3. Per Styga Iunoni falsum iurare solebat
  4. Iuppiter; exemplo nunc favet ipse suo.
  5. Expedit esse deos, et, ut expedit, esse putemus;
  6. Dentur in antiquos tura merumque focos;
  7. Nec secura quies illos similisque sopori
  8. Detinet; innocue vivite: numen adest;
  9. Reddite depositum; pietas sua foedera servet:
  10. Fraus absit; vacuas caedis habete manus.
  11. Ludite, si sapitis, solas impune puellas:
  12. Hac minus est una fraude tuenda fides.
  13. Fallite fallentes: ex magna parte profanum
  14. Sunt genus: in laqueos quos posuere, cadant.
  15. Dicitur Aegyptos caruisse iuvantibus arva
  16. Imbribus, atque annos sicca fuisse novem,
  17. Cum Thrasius Busirin adit, monstratque piari
  18. Hospitis adfuso sanguine posse Iovem.
  19. Illi Busiris 'fies Iovis hostia primus,'
  20. Inquit 'et Aegypto tu dabis hospes aquam.'