Ars Amatoria

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Nec credi labor est: sibi quaeque videtur amanda;
  2. Pessima sit, nulli non sua forma placet.
  3. Saepe tamen vere coepit simulator amare,
  4. Saepe, quod incipiens finxerat esse, fuit.
  5. Quo magis, o, faciles imitantibus este, puellae:
  6. Fiet amor verus, qui modo falsus erat.
  7. Blanditiis animum furtim deprendere nunc sit,
  8. Ut pendens liquida ripa subestur aqua.
  9. Nec faciem, nec te pigeat laudare capillos
  10. Et teretes digitos exiguumque pedem:
  11. Delectant etiam castas praeconia formae;
  12. Virginibus curae grataque forma sua est.
  13. Nam cur in Phrygiis Iunonem et Pallada silvis
  14. Nunc quoque iudicium non tenuisse pudet?
  15. Laudatas ostendit avis Iunonia pinnas:
  16. Si tacitus spectes, illa recondit opes.
  17. Quadrupedes inter rapidi certamina cursus
  18. Depexaeque iubae plausaque colla iuvant.
  19. Nec timide promitte: trahunt promissa puellas;
  20. Pollicito testes quoslibet adde deos.