Ars Amatoria

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Profuit et tenui ventos movisse tabella,
  2. Et cava sub tenerum scamna dedisse pedem.
  3. Hos aditus Circusque novo praebebit amori,
  4. Sparsaque sollicito tristis harena foro.
  5. Illa saepe puer Veneris pugnavit harena,
  6. Et qui spectavit vulnera, vulnus habet.
  7. Dum loquitur tangitque manum poscitque libellum
  8. Et quaerit posito pignore, vincat uter,
  9. Saucius ingemuit telumque volatile sensit,
  10. Et pars spectati muneris ipse fuit.
  11. Quid, modo cum belli navalis imagine Caesar
  12. Persidas induxit Cecropiasque rates?
  13. Nempe ab utroque mari iuvenes, ab utroque puellae
  14. Venere, atque ingens orbis in Urbe fuit.
  15. Quis non invenit turba, quod amaret, in illa?
  16. Eheu, quam multos advena torsit amor!
  17. Ecce, parat Caesar domito quod defuit orbi
  18. Addere: nunc, oriens ultime, noster eris.
  19. Parthe, dabis poenas: Crassi gaudete sepulti,
  20. Signaque barbaricas non bene passa manus.