Ars Amatoria
Ovid
Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.
- Et bene, quod cogit, si nolis, linea iungi,
- Quod tibi tangenda est lege puella loci.
- Hic tibi quaeratur socii sermonis origo,
- Et moveant primos publica verba sonos.
- Cuius equi veniant, facito, studiose, requiras:
- Nec mora, quisquis erit, cui favet illa, fave.
- At cum pompa frequens caelestibus ibit eburnis,
- Tu Veneri dominae plaude favente manu;
- Utque fit, in gremium pulvis si forte puellae
- Deciderit, digitis excutiendus erit:
- Etsi nullus erit pulvis, tamen excute nullum:
- Quaelibet officio causa sit apta tuo.
- Pallia si terra nimium demissa iacebunt,
- Collige, et inmunda sedulus effer humo;
- Protinus, officii pretium, patiente puella
- Contingent oculis crura videnda tuis.
- Respice praeterea, post vos quicumque sedebit,
- Ne premat opposito mollia terga genu.
- Parva leves capiunt animos: fuit utile multis
- Pulvinum facili composuisse manu.