Medicamina faciei femineae
Ovid
Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.
- Ut coeant apteque lini per corpora possint,
- Adice de flavis Attica mella favis.
- Quamvis tura deos irataque numina placent,
- Non tamen accensis omnia danda focis.
- Tus ubi miscueris radenti tubera nitro,
- Ponderibus iustis fac sit utrimque triens.
- Parte minus quarta dereptum cortice gummi,
- Et modicum e myrrhis pinguibus adde cubum.
- Haec ubi contrieris, per densa foramina cerne:
- Pulvis ab infuso melle premendus erit.
- Profuit et marathros bene olentibus addere myrrhis,
- (Quinque trahant marathri scrupula, myrrha novem)
- Arentisque rosae quantum manus una prehendat,
- Cumque Ammoniaco mascula tura sale.
- Hordea quem faciunt, illis affunde cremorem:
- Aequent expensas cum sale tura rosas.
- Tempore sint parvo molli licet illita vultu,
- Haerebit toto multus in ore color.
- Vidi quae gelida madefacta papavera lympha
- Contereret, teneris illineretque genis.