Medicamina faciei femineae
Ovid
Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.
- Iamque ubi pulvereae fuerint confusa farinae,
- Protinus in cumeris omnia cerne cavis.
- Adice narcissi bis sex sine cortice bulbos,
- Strenua quos puro marmore dextra terat.
- Sextantemque trahat gummi cum semine Tusco:
- Huc novies tanto plus tibi mellis eat.
- Quaecumque afficiet tali medicamine vultum
- Fulgebit speculo levior ipsa suo.
- Nec tu pallentes dubita torrere lupinos,
- Et simul inflantes corpora frige fabas;
- Utraque sex habeant aequo discrimine libras,
- Utraque da nigris comminuenda molis.
- Nec cerussa tibi nec nitri spuma rubentis
- Desit et Illyrica quae venit iris humo.
- Da validis iuvenum pariter subigenda lacertis:
- Sed iustum tritis uncia pondus erit.
- Addita de querulo volucrum medicamina nido
- Ore fugant maculas: alcyonea vocant.
- Pondere, si quaeris, quo sim contentus in illis,
- Quod trahit in partes uncia secta duas.