Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Adde, quod adscribi factis procerumque tuisque
  2. Sese avet, et titulo coniugis uxor obest.
  3. Atque aliquis Peliae de partibus acta venenis
  4. Inputat et populum, qui sibi credat, habet:
  5. 'Non haec Aesonides, sed Phasias Aeetine
  6. Aurea Phrixeae terga revellit ovis.'
  7. Non probat Alcimede mater tua — consule matrem —
  8. Non pater, a gelido cui venit axe nurus.
  9. Illa sibi a Tanai Scythiaeque paludibus udae
  10. Quaerat et a ripa Phasidos usque virum!
  11. Mobilis Aesonide vernaque incertior aura,
  12. Cur tua polliciti pondere verba carent?
  13. Vir meus hinc ieras: cur non meus inde redisti?
  14. Sim reducis coniunx, sicut euntis eram!
  15. Si te nobilitas generosaque nomina tangunt —
  16. En, ego Minoo nata Thoante feror!
  17. Bacchus avus; Bacchi coniunx redimita corona
  18. Praeradiat stellis signa minora suis.
  19. Dos tibi Lemnos erit, terra ingeniosa colenti;
  20. Me quoque dotalis inter habere potes.