Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Dignaque sum fieri rerum matrona potentis;
  2. Sunt mihi, quas possint sceptra decere, manus.
  3. Nec me, faginea quod tecum fronde iacebam,
  4. Despice; purpureo sum magis apta toro.
  5. Denique tutus amor meus est; ibi nulla parantur
  6. Bella, nec ultrices advehit unda rates.
  7. Tyndaris infestis fugitiva reposcitur armis;
  8. Hac venit in thalamos dote superba tuos.
  9. Quae si sit Danais reddenda, vel Hectora fratrem,
  10. Vel cum Deiphobo Polydamanta roga;
  11. Quid gravis Antenor, Priamus quid suadeat ipse,
  12. Consule, quis aetas longa magistra fuit!
  13. Turpe rudimentum, patriae praeponere raptam.
  14. Causa pudenda tua est; iusta vir arma movet.
  15. Nec tibi, si sapias, fidam promitte Lacaenam,
  16. Quae sit in amplexus tam cito versa tuos.
  17. Ut minor Atrides temerati foedera lecti
  18. Clamat et externo laesus amore dolet,
  19. Tu quoque clamabis. nulla reparabilis arte
  20. Laesa pudicitia est; deperit illa semel.