Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Omnia perpetiar; tantum fortasse timebo,
  2. Corpore laedatur ne manus ista meo.
  3. Sed neque conpedibus nec me conpesce catenis —
  4. Servabor firmo vinctus amore tui!
  5. Cum bene se quantumque voles satiaverit ira,
  6. Ipsa tibi dices: 'quam patienter amat!'
  7. Ipsa tibi dices, ubi videris omnia ferri:
  8. 'Tam bene qui servit, serviat iste mihi!'
  9. Nunc reus infelix absens agor, et mea, cum sit
  10. Optima, non ullo causa tuente perit.
  11. Hoc quoque — quantumvis sit scriptum iniuria nostrum,
  12. Quod de me solo, nempe, queraris, habes.
  13. Non meruit falli mecum quoque Delia; si non
  14. Vis mihi promissum reddere, redde deae.
  15. Adfuit et vidit, cum tu decepta rubebas,
  16. Et vocem memori condidit aure tuam.
  17. Omina re careant! nihil est violentius illa,
  18. Cum sua, quod nolim, numina laesa videt.
  19. Testis erit Calydonis aper, sic saevus, ut illo
  20. Sit magis in natum saeva reperta parens.