Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Testis et Actaeon, quondam fera creditus illis,
  2. Ipse dedit leto cum quibus ante feras;
  3. Quaeque superba parens saxo per corpus oborto
  4. Nunc quoque Mygdonia flebilis adstat humo.
  5. Ei mihi! Cydippe, timeo tibi dicere verum,
  6. Ne videar causa falsa monere mea;
  7. Dicendum tamen est. hoc est, mihi crede, quod aegra
  8. Ipso nubendi tempore saepe iaces.
  9. Consulit ipsa tibi, neu sis periura, laborat,
  10. Et salvam salva te cupit esse fide.
  11. Inde fit ut, quotiens existere perfida temptas,
  12. Peccatum totiens corrigat illa tuum.
  13. Parce movere feros animosae virginis arcus;
  14. Mitis adhuc fieri, si patiare, potest.
  15. Parce, precor, teneros corrumpere febribus artus;
  16. Servetur facies ista fruenda mihi.
  17. Serventur vultus ad nostra incendia nati,
  18. Quique subest niveo lenis in ore rubor.
  19. Hostibus et siquis, ne fias nostra, repugnat,
  20. Sic sit ut invalida te solet esse mihi!