Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Blandior interdum verisque simillima verba
  2. Eloquor, et vigilant sensibus ora meis.
  3. Ulteriora pudet narrare, sed omnia fiunt,
  4. Et iuvat, et siccae non licet esse mihi.
  5. At cum se Titan ostendit et omnia secum,
  6. Tam cito me somnos destituisse queror;
  7. Antra nemusque peto, tamquam nemus antraque prosint —
  8. Conscia deliciis illa fuere meis.
  9. Illuc mentis inops, ut quam furialis Enyo
  10. Attigit, in collo crine iacente feror.
  11. Antra vident oculi scabro pendentia tofo,
  12. Quae mihi Mygdonii marmoris instar erant;
  13. Invenio silvam, quae saepe cubilia nobis
  14. Praebuit et multa texit opaca coma —
  15. Sed non invenio dominum silvaeque meumque.
  16. Vile solum locus est; dos erat ille loci.
  17. Cognovi pressas noti mihi caespitis herbas;
  18. De nostro curvum pondere gramen erat.
  19. Incubui tetigique locum, qua parte fuisti;
  20. Grata prius lacrimas conbibit herba meas.